CARINA Equi

CARINA Equi
CARINA Equi
apud veterem Scholiastem Papinii Statii, Theb. l. 11. v. 512.
---- ----- --- tamen irrita voti
Cuspis, in obliquis invenit vulnera costis.
Quid sit, exponit Nemesianus in Cyneget. de Canibus, v. 110.
---- ---- ---- Sit cruribus altis,
Sit rigidis, multamque gerat sub pectore lato
Costarum sub fine, decenter prona, carinam.
Ubi carinatum pectus volucrum et coeterorum, praeter hominem, animantum, ex Plinio notavit Barthius. Vide quoque eum, Animadversion. ad Statium d. l. Nempe Carina proprie infima navis pars, a cavitate nonnullis, quasi Cavina dicta, cuius formam animalium pectus imitatur. Ad eundem maxime modum Parapamisadarum olim tuguria ad ultimum coibant, ibi foramine relictô superne lumen accipientium, Curt. l. 7. c. 3. Nec aliter pleraque in Germania tecta finut et clauduntur, quam in carinae aut sepulchri aggesti formam lateribus aequali spatiô usque ad tecta surgentibus. Sed et Persas, qui in Africa ex Herculis exercitu remanserant, alveos navium inversos pro tuguriis habuisse, et aedificia Numidarum agrestium, quae Mapalia illi vocabant, oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinas, suô adhuc tempore fuisse, Sallustius refert, Fugurth. c. 18. Vide quoque infra, ubi de veterum Tectis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Interglossa — (ISO 639 3: igs) es una lengua auxiliar internacional diseñada por el científico Lancelot Hogben durante la Segunda Guerra Mundial. Esta lengua utilizaba el léxico internacional de las ciencias y tecnologías, principalmente términos de origen… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”